monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 188 > 140
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXXXIX. DE LUBESTUCKEL . <<<     >>> CXLI. DE YBISCHA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXL. DE EBICH [Hedera helix.] [II, 146].

1 Ebich magis frigida quam calida, et ad comedendum homini inutilis est, velut unkrut. Sed homo qui gelsucht habet, ebich in patella cum cervino sepo aut veteri arvina svveysze [calefaciat ed.], et calidum supra stomachum suum ponat, et gelsucht in herbam illam transit, id est uszflecht, ita quod etiam cutis illius hominis gelware exterius apparebit; et cum herbas istas supra stomachum suum posuerit, ut praedictum est, mox bruncrasse in frigida aqua tunde, et per pannum cola, ac ita frigida da illi ad bibendum, et gelsucht expellitur et curabitur.
2 [Sed et mulier quae iniusto tempore multa menstrua inordinate patitur, ebech in aqua coquat, et sibi in femoribus, et in umbilico calidam circumponat, et frigiditas illius contrario fluxui resistit. Si etiam in aliquo homine interior pellicula, in qua intestina clausa sunt, aliquo casu scinditur, ille ebech, et bis tantum de maiore consolida in bono vino coquat, et postquam eas coxerit herbas, a vino separet, et illi modicum pulveris de zituare facto, et tantum zuccari quantum ebech fuit, et satis de cocto melle inmittat, et ita rursum modice fervere faciat, et deinde per saccellum velut purum potum faciat, et post cibum et ad noctem bibat, et hoc saepe faciat. Sed et herbas quae in praefato vino coctae sunt, super locum ubi interior pellicula rupta est, calidas liget et scissuras eius colligunt. Radicem quoque maioris consolidae in minuta frusta inscidat, et in vinum ponat, ut inde saporem capiat, et hoc vinum semper bibat, usquedum sanetur. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.92