2 | Et si aliquis homo druse [glandes ed.] in collo dolet, ita quod venae colli eius inflatae sunt, accipiat Lubestuckel, et modicum plus de Gunderebe, et in aqua simul coquat; aqua effusa, collo calidas circumponat, quia venae colli eius supra modum distractae sunt, et curabitur. |
3 | [Et si quis in pectore tussitat, ita quod ibi primum dolere incipit, levisticum accipiat et salviam aequali modo, et foeniculi bis tantum ut istorum duorum est, et in bonum vinum tam diu simul ponat, usque dum idem vinum saporem ex eis capiat, et tunc abiectis herbulis, idem vinum calefaciat, et calidum post cibum bibat, usque dum sanetur. Si autem tussis modica est, homo praedictum poculum non calefactum bibat, quoniam dolor lenis est. Si vero dolor fortis est, idem vinum calefactum bibat, quatenus tanto suavius solvatur. Quod si reuma de naribus equi fluit, ita quod inde tussitat, homo qui eum liberare vult, levisticum accipiat, et modicum minus urentis urticae, et eas in aqua coquat, et deinde de aqua ablatis, fumum earum ita calidum in nares et in os eius freno imposito transire permittat, et sanabitur. Si autem equus in ventre velut de morsibus dolet, homo levisticum accipiat, et modicum minus de urente urtica, et pabulo illius saepe intermisceat, quatenus ista simul comedat, et curabitur. Add. ed.] |