monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 230 > 189 > 156 > 4 > 217 > 3 > 120 > 144 > 170 > 164 > 224 > 161 > 203 > 154 > 215 > 171 > 100 > 135 > 132 > 124 > 176 > 185 > 158 > 219 > 165 > 220 > 131 > 137
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXXXVI. DE STEMBRECHA . <<<     >>> CXXXVIII. DE GRINTWURTZ .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXXXVII. DE UGERA [II, 144].

1 Ugera valde calida est, et quoddam acumen in se habet, et idem acumen valde forte est, et ideo magnos et fortes ulcus, id est swern frangit [Ed., brevius, Calida est et magnum et forte ulcus frangit.]. Nam Ugera in mortario tunde, et modicum baumoleum adde, et ita [frigida ed.] super ulcus pone. Quod si baumoleum non habes, modicum de corvino sepo adde, et sic in patella sweysze [calefaciat ed.], ac infrigidari permitte, et tunc ita frigidum super ulcus pone, et fortitudo eius venenum emollescit et extrahit, ac illud sanat.
2 Sed et si magnae rufae et videlicet gedoszen ulcera in homine sunt, eamdem ugeram tunde, et ei aut baumoleum, aut cervinum sepum, ut supradictum est, adde et super ulcera illa pone, et venenum, id est eyther, extrahit; sed cum eadem ulcera iam rubescere incoeperunt, ugeram abiice, et tunc cum baumoleo aut cum cervino sepo beneduch de canabo para, et super ulcera illa pone, et sanabuntur, quia venenum iam tunc extractum est [Quia---extractum est om. ed.]. Sed et radicem ugerae in aceto beisze, et ita per noctem eam pone super locum illum ubi in corpore tuo warczen noviter crescere inceperunt, et pannum desuper liga, et hoc saepe fac, et warczen evanescunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.90