monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 136
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXXXV. DE BERURTZ . <<<     >>> CXXXVII. DE UGERA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXXXVI. DE STEMBRECHA [Asplenium Ruta muraria.] [II, 143].

1 Stembrecha [Saxifrica ed.] frigida est, et fortes vires in se habet; et ad usus hominis qui tenerum corpus habet in comestione non valet, quia corpori illius nimis fortis esset. Sed ubi aut in stomacho, aut vesica alicubi in corpore hominis slim coagulatur, et ita induratur velut lapillus, tunc ille semen Stembreche in aqua tundat, et ita pransus, et non ieiunus, saepe bibat, et sic bibitum illud, quod in homine velut lapillus, durum et contrarium est, frangit, et ita homo ille sanabitur.
2 Et qui gelsucht habet, idem semen terat in vino, et per modicam horam in eodem vino iacere permittat, et tunc, pransus, saepe bibat [Et curabitur ed., quae hic capitulum claudit.], et gelsucht in eo exstinguetur, quia ipsa etiam de superfluitate fellis interdum nascitur, et multociens quamdam duriciam velut lapidem in homine parat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.90