monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 176 > 122 > 154 > 131 > 206 > 121 > 110 > 146 > 132
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXXXI. DE BIBENZLLA . <<<     >>> CXXXIII. DE SPRINGWURTZ .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXXXII. DE AGLEYA [Aquilegia vulgaris.] [II, 140].

1 Agleya [Acoleia ed.] frigida est. Et homo in quo freischlich, quod dicitur selega, nasci incipit, Agleyam crudam comedat, et freichlich evanescit. Et in quo orfimae [scrofulae ed.] crescere incipiunt, Agleyam crudam saepe comedat, et orfimae decrescunt. Sed et qui multum flecma eicit Agleyam in melle beysze [condiat ed.], et saepe comedat, et flecma minuit, ac illum sic purgat.
2 Qui autem fiber habet, Agleyam tundat, et succum eius per pannum colet, et eidem succo vinum addat, et ita saepe bibat, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.88

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik