monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 176 > 122 > 154 > 131
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXXX. DE SICHTERWURTZ . <<<     >>> CXXXII. DE AGLEYA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXXXI. DE BIBENZLLA [Pimpinella saxifraga.] [II, 139].

1 Bibenella magis frigida est quam calida, et ad usus hominum non multum valet, quia succus eius acer est [Quia---est des. in ed.]. Sed tamen eam in collo tuo semper habeas suspensam, et interim ab invocationibus daemonum, a magicis verbis, nec a zauber, quod nec comedisti nec bibisti, illudi poteris.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.87

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik