1 | Alba quoque Sichterwurtz eamdem praefatam naturam nigrae Sichterwurtz habet, excepto quod nigra acerbior est quam alba. Et alba Sichterwurtz Quenulae et feniculo et arvinae, ut praedictum est, commixta, amentiam in homine etiam fugat, sicut praefatum est, et etiam ad alia pigmenta ac unguenta multum valet, si eis additur . Et iuvencula, cui menstrua in recto tempore desunt, oleum rosis impositis accipiat, et etiam de alba Sichterwurtz dimidiam tertiae partis earumdem rosarum, et hoc idem oleo imponat, et tunc iuxta inguen, circa umbilicum et super lankim forte et saepe se ungat eodem oleo, et membra [menstrua] eius movebuntur, et solventur. |
2 | Sed si aliquibus impedimentis irretita hoc modo menstrua non habuerit, praefata tamen unctio menstrua in ipsa ita defundet et minuit, id est zusluszet, quia minus inde dolebit, si ei recto tempore non occurrerint.--- [Sed et homo qui in corde, et in vobin (sic) dolet, cittervurtz album, et ad eius tertiam partem abrotanum, et minus menuae quam abrotani sit, simul tundat, et his butyrum vaccarum in Maio paratum addat, et hoc unguentum optimum est; et cum in corde dolet, ibi inungat; et si in vobim dolet, circa guttur se ungat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Add. ed.] |