1 | Bathenia [Pandonia ed.] calida est, et signa scientiae hominis plus quam aliae herbae in se designat, quemadmodum domestica et munda animalia plus cum homine agunt, quam animalia silvestria ; et ideo fallacia dyaboli umbras suas interdum super eam parat, et etiam super quasdam alias herbas, quia ipse roralis est, unde etiam omnes vires quae in herbis sunt novit . Qui stultus aut fatuus est, ita quod scientia in eo deficit, batheniam tundat quasi ad succum, et ita super totum pectus suum ad noctem ponat, et panno liget usque mane, et hoc saepe faciat, et ad scientiam redibit. |
2 | Et qui a falsis sompniis fatigari solet, batheniam, cum in nocte dormitum vadit, et cum dormit, apud se habeat, et minus falsa sompnia videbit et sentiet. [Mulier quae iniusto tempore multa menstrua patitur inordinate, pandoniam in vinum ponat ut inde saporem habeat, et saepe bibat et curabitur add. ed.] Sed si aliquis vir a muliere, seu aliqua mulier a viro, ulla magica arte illusa fuerit, seu aliquo praestigio illius rei tacta fuerit, seu ullis fantasticis et dyabolicis incantationum coniurata fuerit, ita quod vir in amore mulieris aut quod mulier in amore viri sic incantata insanit, tum bethoniam quaerat per quam unquam aliquod medicamentum vel aliqua fantasia prius facta sit, quia si tale aliquod per eam ante factum est, amodo ad medelam medicinae non valet, quia per fantasias prius irretita est . Et cum eam invenerit, folia de ea auferat, et folium unum in utrumque foramen narium suarum, folium unum sub lingua sua ponat, et in utraque manu sua folium unum teneat, atque sub utrumque pedem folium unum ponat, et etiam batheniam oculis suis fortiter inspiciat; et hoc tandiu faciat, dum eadem folia in corpore eius incalescant, et saepe faciat, scilicet dum melius habeat, et sic ab insania amoris illius solvetur, ita tamen si nullum incitamentum amoris aut comedendo aut bibendo gustavit nec in corpus suum induxit. |
3 | Sed et qui per magica verba in amore alterius irretitus est, sive vir, sive mulier sit, bethaniam apud se semper habeat, et melius habebit. Quod si in hyeme est, ita quod folia eius ad praedictum remedium non possunt haberi, radicem eius accipiat, et ita faciat, ut praedictum est. Et nullus ullo modo bethaniam comedat, quoniam si eam comederit, sensum et intellectum eius laedit, et eum fere amentem facit. |