1 | Poleya suavem calorem habet, et tamen humida est; [et harum quindecim herbarum aliquam virtutem in se habet, scilicet zituaris, gariofyli, galangae, zinziberi, basilicae, consolidae maioris, lungvurtz, aristologiae, millefolii, abrotani, polypodii, agrimoniae, stur, storckenschnabel, bachminzae. Et hae herbae omnes febribus contrariae sunt add. ed.] et qui in cerebro dolet, ita quod virseret est, poleyam in vino ponat et coquat, et ita calidam circa totum caput suum ponat, et desuper panno liget, ut cerebrum calidum sit, et insania in eo deprimitur. Et cui oculi caligant, succum eius exprimat, et eum circa oculos et circa palpebras ungat, ita tamen ne oculos [interius] tangat, et caliginem eorum fugabit. [Si autem oculos interius tetigerit, carnem eorum virtute sua exulcerabit add. ed.] Sed et de galli felle sumat et bis tantum de succo poleyae, et modicum puri vini adde, et sic collyrium fac, et in vasculum repone, et adolescenti homini, cui oculi prae infirmitate caligant, vel etiam seni qui moderatae aetatis est, circa oculos et circa palpebras unge, ita quod etiam modice ad oculos intret; hoc faciet per duodecim noctes, cum dormitum vadit, et caliginem ab oculis aufert. |
2 | Et poleyam pulveriza, et pulverem istum in acetum et in mel aequalis ponderis pone, et ieiunus saepe bibe, id est suffe, et stomachum tuum purgat, et oculos tuos clarificat. Sed et qui folia poleyae cruda cum sale saepe comedit, ipsa scilicet sola carnibus addita, si frigidum stomachum habet, calefacit eum; et si etiam stomachus eius veneno, id est eyter, plenus est, eum purgat et sanat. |