monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 230 > 189 > 156 > 4 > 217 > 3 > 120 > 144 > 170 > 164 > 224 > 161 > 203 > 154 > 215 > 171 > 100 > 135 > 132 > 124
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXXIII. DE WULLENA . <<<     >>> CXXV. DE CENTAUREA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXXIV. DE GAMANDREA [Teucrium Chamoedris.] [II, 132].

1 Gamandrea [Alentidium ed.] calida est et pinguis, et nec hominibus, nec pecoribus comesta aut bibita prodest, quia livorem et scabiem fugat et devitat, et in sanguinem cadit, ac illum minorem facit et attenuat [Quia livorem---attenuat om. ed.]. Nam sanguinem minuit, et tabem auget cum eam non aufert.
2 Quod si quis eam aliquo modo purgatoriam sumat, ut livorem et tabem qui in eo remanserunt minuat, aliquando pestis subsequitur, quoniam sanguis in eo minutus est et tabes in eo remansit, et ideo caro eius infirmabitur. Sed tamen qui minorem scabiem quae inter cutem et carnem est, patitur, gamandream cum veteri arvina tundat, et se cum ea ungat, et caro eius sanabitur.
3 Sed postquam aliquantum sanari iam eoeperit, tunc amodo se cum illa non ungat, quia sanguinem suum laedit, si se diutius ibi unxerit. Contra cutem non valet, quia grint in carne profunda est; et si cum ea ungitur, sanguinem minuet, et tabem interius dimitteret [Contra cutem---dimitteret des. in ed., quae addit: «Si autem sanguis in homine, malis humoribus excitatus, per posteriora eius cum egestione ciborum effluere coeperit, eum non restringat, quia purgationem ei affert; sed si supra modum per eum transit, alentidium oleribus et aliis bonis herbis addat, et cibum faciat, et eum refocillant.»].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.81

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik