Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXXII. DE RINGULA [II, 130].
1 | Ringula [Ringella ed.] frigida et humida est, et fortem viriditatem in se habet, et contra venenum valet. Nam qui venenum comedit, aut et cui virgeben est, ringulam in aqua coquat, et aqua expressa, eam super stomachum suum ita calidam ponat, et venenum mollificat et ab ipso excreatur. Sed et idem homo mox bonum vinum calefaciat, et satis de ringula imponat, et cum ea iterum idem vinum calefaciat, et quia venenum sumpsit, ita semicalidum vinum illud bibat, et venenum aut per nasum spumando emittit, aut per spumam, id est schum, de se eicit. |
2 | Et si boves aut oves aliquid mali comederint, unde repente inflantur, id est erblewent, ringula tundatur, et succus eius exprimatur, atque modica aqua succus in illa ora eorum fundatur ut inde gustent, et curabuntur. Sed et si bos aut ovis hustet, succum ringulae absque aqua naribus eorum infunde, et mox noxios humores excreant, et meliorabuntur, |
3 | Et homo cui caput vellecht, abscidat illud quod molle in lardo est, abscidat et etiam swarten eius lardi, reiciat et hoc quod iuxta eamdem swarten in lardo, durum accipiat, et illud cum ringula in mortario tundat, et tunc isto caput suum saepe ungat, et vellen cadent, et caput illius pulchrum erit. |
4 | Et qui grint in capite habet, accipiet flores et folia ringeln, et succum de his exprimat, et tunc de succo isto et modica aqua et cum farina simeln, vel cum farina siliginis deyck paret, et cum illo totum caput suum panno cum pilleo, ligatum relinquat dum illud incalescat et dum deyck scindatur, id est schrinde, atque tunc auferat, et iterum deyck simili modo paret, et capiti suo circumponat, et sic per novem dies faciet; et quotiens deyck de capite suo aufert, totiens de succo ringeln lixiviam paratam habeat, caput suum ea totiens lavet, et sanabitur. |