monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXVIII. DE SWERTULA . <<<     >>> CXX. DE HATICH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXIX. DE MERRICH [II, 59].

1 Merrich [Raphanum ed.] calida [frigidum ed.] est; et cum in Martio omnes herbae virescunt, tunc etiam merrich mollescit, sed tamen per breve tempus, et tunc comesta sanis et fortibus hominibus bona est, quoniam viriditatem bonorum humorum in eis confortat. Sed postquam indurescit et fortis in cortice erit, periculosa est ad comedendum, quia viriditatem non habet, et tunc hominem aridum facit quemadmodum si lignum comederet.
2 Et ideo homo illam non comedet, sed tamen sugat si succum habuerit et aliud ex ore eiciat. Macer autem et aridus homo, si Merredich comedere vult, modice comedat ut inde confortetur aliquantum, ne si multum ex eo comederit, inde doleat, quia ipse modicas vires in se habet [Macer autem---se habet om. ed.]. Et cum merrich viridis est, in sole siccetur, et huic pulvis de galgan aequo pondere addatur; et qui in corde dolet, pulverem istum pransus et ieiunus cum pane comedat, et melius habebit.
3 Sed et qui in pulmone dolet eumdem pulverem aut in calido vino aut in calida aqua ieiunus et pransus bibat, et curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.78

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik