1 | Dictampnus calida et sicca est, et vires ignis et vires lapidis in se habet, quia ut lapis durus est viribus suis; et ut calorem habet in igne qui de eo egreditur, ita dictampnus virtuosus est contra infirmitates quibus ipse praevalet. Nam calculus, id est steyn, pingui natura in homine crescit; ita cum iam crescere incipit, ille dictampnum pulverizet, et cum triticeo pane pulverem istum frequenter comedat, et steyn crescere prohibet. |
2 | Et homo iste in quo steyn crevit, pulvere dictampni in acetum melle mixtum ponat et ieiunus hoc saepe bibat, et steyn in eo frangitur. Sed et qui in corde dolet, pulverem de dictampno factum comedat, et dolor cordis cessabit.--- [Sed et si quis in aliquo loco membrorum suorum claudicare incoeperit, dictamnum in aqua fortiter coquat, et quod in medio velut cor est abiiciat, et dum coquitur bis tantum husmuoszes addat, et urentis urticae bis tantum ut huszmoszes, et haec simul commisceantur. Et postquam cocta fuerint, aqua modice expressa, calida super iuncturam membri illius, et super venas in quibus claudicare incipit ponat; et hoc saepe faciat, et curabitur. Add. ed.] |