1 | Agrimonia calida est. Et in quo scientia et sensus evacuati sunt, illi crines capitis abscindantur, quoniam capilli horrorem et concussionem tremoris ei faciunt: et agrimonia in aqua coquatur, et cum aqua illa calida caput illius lavetur; et etiam eadem herba ita calida super cor eius panno ligetur, primum vecordis defectum sentiat, et tunc super frontem et super tympora illius calida ponatur, et scientiam ac sensus eius purificat, atque insaniem ab eo aufert. |
2 | Sed qui livorem et multum flecma de infirmis visceribus excreat et eicit, etiam frigidum stomachum habet, agrimoniam in vino positam tam pransus quam ieiunus semper bibat, et livorem excreationis minuit et purgat, et stomachum calefacit. [Item ut de saliva et excreatione et emunctione homo purgetur, succum agrimoniae, et bis tantum succi feniculi accipiat, et his de succo storkenschnabel quantum obolus ponderat addat: deinde de galanga tantum accipiat quantum istorum trium fuit, et storacis quantum sex nummi ponderant, et polypodii ad pensam duorum nummorum; et haec pulverizet, et pulverem istum cum praefato succo comprimat, et ex eo pillulas ad quantitatem fabae faciat. Postea de succo chelidoniae maioris, quantum quarta pars nummi pensat, suscipiat, et in illo pillulas intingat, et ad solem ponat ut exsiccentur. Quod si calorem solis non habuerit, in lenem ventum et ad lenem auram ponat, ut suaviter exsiccetur. Cum autem homo pillulas has sumere voluerit, stomachum et ventrem suum agninis vel aliis pellibus circumponat, ut calidus fiat, quoniam calor earum sanus est; et non multum ad ignem accedat, sed calore vestium utatur, et eas ante solis ortum sumat, quia aurora eo tempore suaviter et lenis est. Et vel quinque vel novem pillulas accipiat, et unamquamque singillatim modice intingat molle, et glutiat, et cum eas sumpserit, modice in umbroso loco, et non in calore solis, deambulet usquequo solutionem sentiat. Circa mediam vero diem, postquam solutionem in se senserit, vel si eam obdurato stomacho nondum habere poterit, primum sorbiciunculam de farina similae sorbeat, ut viscera per suavitatem sorbiciunculae sanentur, vel ut induratus stomachus hoc modo mollificetur. Si autem homo de libidine aut incontinentia leprosus efficitur, agrimoniam, et secundum eius tertiam partem hysopum, et aseri bis tantum ut istorum duorum est, in caldario coquat, et ex his balneum faciat, et menstruum sanguinem, quantum habere poterit, admisceat, et balneo se imponat: sed etiam de arvina anseris accipiat et bis tantum arvinae gallinarum. et modicum stercoris gallinarum, et inde unguentum faciat; et cum de praedicto balneo exierit, eodem unguento se perungat, et in lectum se recollocet. Et sic frequenter faciat, dum sanetur. add. ed.] Agrimoniam quoque in mortario tunde, et ita tritam super oculos illius ad noctem pone, et ita pannum desuper liga cui oculi caligant; caveas ne oculos intret; atque caliginem oculorum fatigat, et cos clarificat. |