1 | Reynfan [Tanacetum ed.] calidus est et modicum humidus, et contra omnes superfluentes et effluentes humores valet. Nam qui nasenboz [catarrhum ed] habet et inde hustet [tussitat ed,], reyfanen comedat, aut in suffen [sorbiciuncula ed.], aut in cuchen [tortellis ed.], aut cum carnibus, aut aliquo modo sit. |
2 | Compescit humores ne in illo supercrescant, et ita deficiunt. Et qui duram husten habet, cum farina semilae et reynfanen suffen paret, et saepe comedat, et ita ariditas et interiora ulcera illius husten solvuntur, hoc modo quod homo ille sordes habens illas excreando eicit, et melius habebit. Sed et qui in stomacho de diversis malis cibis gravitatem et ponderositatem habet, accipiat soff [ius ed.] quod absque oleribus et absque aliis herbis coctum est, et in illud Reyfanen ponat, et denuo coquat, et coctum comedat saepe, et stomachum eius mollificat, et eum levem facit, et suavem digestionem parat. |
3 | Et quicunque urinam emittere non potest, ita quod a calculo constringitur [ita tamen quod . . . non constr. ed.] , Reynfan tundat, et succum eius per pannum colet, et modicum vini addat, et sic saepe bibat, et constrictione urinae solvetur, et eam emittit.--- [Mulier ergo quae obstrusa menstrua patitur, et inde dolet, accipiat tanacetum, et febrifugam aequali pondere, et vullenam aliquantum plus quam unius istorum sit, et eas coquat aperto et fluente flumine, quod et sole et aere temperatur; et tunc etiam sumat lateres, et eos in ignem ponat, et assum balneum cum praedicta aqua et herbis faciat. Cumque hoc balneum intraverit, super scabellum herbas calidas ponat, et desuper sedeat. Et si iterum infrigidatae fuerint, eas iterum in praedicta aqua calefaciat. Et hoc faciat quandiu in balneo illo sedet, ut per humores herbarum istarum cutis et caro ilius exterius et matrix interius mollificetur, et ut venae eius quae clausae sunt aperiantur. Deinde sumat rifelbire, et ad eorum tertiam partem millefolium, et rutam quasi tertiam partem millefolii, et tantum de aristologia longa ut rifelbire et millefolii est, et plurimum de dictamno, et has in mortario tundat, et cum bono et puro vino in olla coquat, et coctas cum vino illo in saccellum fundat, et insuper gariofyli, quantum habere potest, et de albo pipere minus quam gariofyli, et simul terat, et satis de novo et recente melle, quod absque sorde est, addat, et in optimo vino fervere faciat, et ad praedictas herbas in saccellum fundat, et ex his claretum paret, et per singulos dies, ieiuna et pransa, illud bibat; sed non in praefato balneo, quoniam balneum hominem aliquantum constringit; et sic faciat dum salvatur. Sed interim dum praefatam constrictionem sanguinis patitur, bovinas carnes, et alios grossos et fortes cibos devitet et suaves cibos comedat et vinum bibat. Sed interim aquam bibitura, aquam putei bibat et aquas salientis et fluentis fontis devitet, quoniam aliis aquis aliquanto asperiores sunt. Add. ed.] |