1 | Wermuda [Absinthium ed.] valde calida est et multum virtuosa, et est principalis magistra ad omnes languores. Nam de succo eius calido vino sufficienter infunde, et caput hominis, cum dolet, totum madefac usque ad oculos et usque ad aures et usque ad nack, et hoc facias ad noctem [Usque ad oculos---noctem om. ed.], cum dormitum vadis, et laneo pileo caput eius totum tege usque ad mane, et deprimit dolorem tumentis capitis [Ab inde usque ad finem capituli ed. non concordat, quae sic pergit: «Si enim huorlen aures hominis intraverint, vel si alii vermes in eis creverint, ille absinthium accipiat, et secundum eius mediam partem rutam, et secundum mediam partem rutae hysopum, et herbas has in aqua coquat, et cum eas coxerit, caput suum inclinet, et fumum istum, qui de herbis istis calidis egreditur, per harundinem in aurem illam, in qua non dolet, intrare permittat, quatenus idem fumus ad aliam aurem in qua vermes sunt perveniat, et fugiant. Sed et primum ipsam aurem, in qua vermes sunt, cum modico melle perungat, et etiam ei modicum de veteri arvina imponat, ut cum praedictum fumum senserint, ad dulcedinem istorum declinent. Sed et spicam de hordeo. cum granis, sive absque granis, ad ignem incendat, ut fumus ab eis egrediatur per arundinem in aurem, ut praedictum est. Hoc autem homo saepe in die faciat, et liberabitur, aut Deus eum liberare non vult. Quod si vermes aurem exierint, oleum olivae in novo vase ad ignem fervere, et fumum istum in aurem, in qua vermes fuerunt, transire permittat, ut ulcerata auris ungatur, et deinde cum eodem oleo infrigidato ipsam aurem in circumitu interius perungat, et si modicum ex eo aurem intraverit, non nocebit. Sed et mettram in aqua coquat, et fumum in sanam aurem transire permittat, et eamdem aurem manu sua comprimat, ne fumus egrediatur; et sic saepe faciat, et sanabitur. Homo autem qui de putrido sanguine, et purgatione cerebri in dentibus dolet, absinthium et verbenam aequali pondere in bono vino in nova olla coquat, et vinum istud per pannum colet, et bibat, modico zuccaro addito. Sed et herbas istas calidas, cum dormitum vadit, maxillae suae circumponat, et panno desuper liget. Et hoc faciat dum sanetur. Et etiam succus absinthii ad oleum olivae fundatur, ita ut oleum succum duabus partibus superet, et in vitreo vase ad solem calefiat, et sic per annum servetur. Et cum quilibet homo circa pectus dolet, et inde tussitat cum illa perungatur: et si etiam in latere dolet, ibi inungatur, et unctio haec eum interius et exterius sanat. Sed et absinthium in mortario ad succum contundatur, et sepum cervi ad cervinam medullam addatur, ita ut de succo bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de cervina medulla, et sic unguentum paretur: et qui a fortissima paralisi fatigatur, quam membra illius minantur frangere, cum eo iuxta ignem ubi dolet perungatur et curabitur. Et cum absinthium recens est, homo succum exprimat, et vinum cum melle modice coquat, et succum illum vino imundat, ita ut succus vinum et mel in sapore superet; et istud a maio usque ad octobrem, non omni die, sed semper tertia et tertia die ieiunus frigidum bibat. Dolorem renum et melancoliam compescit, oculos clarificat, cor confortat, pulmonem infirmari non permittit, stomachum calefacit, viscera purgat, et bonam digestionem parat.»] et dolorem qui se in capite erbulset de gicht, et etiam interiorem dolorem capitis fugat. Et etiam de succo eius in baumoleum infunde, ita quod oleum succum illum duabus partibus superet, ac in vitreo vase ad solem calefac, et sic per annum serva; et cum quilibet homo in pectore et circa pectus dolet, ita quod inde hustet, illum in pectore cum illo perunge; et qui in latere dolet, illum ibi inunge, et interim ac exterius eum sanat. Sed wermudam in mortario ad succum tunde, et unslecht, et sepum cervinum, ac cervinam medullam adde, ita ut de succo wermudae bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de medulla cervi, et sic unguentum fac; et homo qui fortissima gicht fatigatur, ita etiam quod membra eius minantur frangere, cum eo mox ignem ubi dolet perunge, et curabitur. |
2 | Et cum wermunda recens est, eam tunde, et succum eius per pannum exprime, et deinde vinum cum melle modice coque, et succum istum huic vino infunde, ita ut idem succus vinum et mel sapore superet, et istud a maio usque ad octobrem semper tertia, scilicet die, ieiunus bibe, et lauchsucht et melancoliam in te compescit, et oculos tuos clarificat, et cor confortat, ac pulmonem infirmari non permittit, et stomachum calefacit, et viscera purgat, ac bonam digestionem parat. |