monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 108 > 208 > 112 > 155 > 115 > 105
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CIV. DE MELDA . <<<     >>> CVI. DE STAGWURTZ .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CV. DE GUNDEREBE [Glechoma hederaceum.---Deest in ed.].

1 Gunderebe calida est magis quam frigida, et sicca est, et quaedam pigmentorum habet, quia viriditas eius utilis est, ita quod homo qui languet et cui ratio deficit, cum incalefacta aqua balneet, et eam in muse aut in suffen coquat, aut cum carnibus, aut cum cucheln saepe comedat, et iuvabit eum; et si quis cum lixivia caput suum frequenter cum illo lavat, multas infirmitates de capite suo fugat, et prohibet ne infirmetur.
2 Sed cui mali humores caput velut doum fatigant, ita quod etiam aures eius diczent, gunderebe in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidam capiti suo circumponat, et doum, quod in capite suo est, minuit, et auditum eius aperit. Et qui in pectore et circa pectus dolet, velut interius ulcera habeat, in balneo coctam et calidam pectori suo circumponat, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.67