monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 129 > 150 > 202 > 207 > 196 > 146 > 166 > 145 > 187 > 103
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CII. DE MENNA . <<<     >>> CIV. DE MELDA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CIII. DE VIOLA [Viola odorata.] [II, 113].

1 Viola est inter calidum et frigidum. Sed tamen frigida est et de aere crescit, scilicet quando post hiemem aer primum incipit incalescere. Et contra caliginem oculorum valet. Accipe ergo bonum oleum, et fac illud aut ad solem aut ad ignem in nova olla fervere, et cum ita fervet, violas immitte, ut illud ab eo inspissetur, et ita in vitreum vas pone, et sic serva; et ad noctem cum oleo illo ad palpebras et oculos tuos circumunge, et tamen ne oculos interius tangat, et caliginem oculorum fugabit. Et si quis per melancoliam cum molestia in mente oppressus est, et ita pulmonem laedit, hic in puro vino violas coquat, et eas per pannum colet, et huic vino galgan addat, ac liquiricium quantum velit, et sic luterdranck faciat, et bibat, et melancoliam compescit, et illum laetum facit, ac pulmonem eius sanat [In edit. hoc capitulum sic se habet: «Viola est inter calidum et humidum, sed praecipue temperati coloris; et de suavitate et lenitate aeris crescit. Homo enim oleum olivae ad solem aut ad ignem in nova olla fervere faciat, et dum fervet, violas immittat ut ab eis inspissetur, et in vitreum vas ponat, et servet. Et ad noctem cum eo oculos et palpebras circumungat, ita ne oculos interius tangat, et caliginem eorum fugabit. Et homo qui igneos oculos habet, et in eis caligat et dolet, succum violae, et bis tantum succi rosarum, et succi feniculi, secundum tertiam partem rosarum, accipiat, et his modicum vini addat, et cum dormitum vadit, collyrium hoc circa oculos suos ungat, cavens ne oculos interius tangat. Homo quoque qui gravitatem in capite habet aut in renibus, seu alicubi a paralysi fatigatur, de succo violae per pannum extorqueat, et et de hyrcino sepo sufficienter addat, et ad mediam partem sepi veterem arvinam; et haec in patella simul dissolvat, et sic unguentum faciat, et cum eo in capite et alias ubi dolet, se perungat, et melius habebit. Et si quis in capite dolet, aut cuius carnes cancri comedunt, aut si quaelibet ulcera in corpore suo habet, succum violae accipiat, et ad tertiam partem succi huius oleum olivae, et ad quantitatem succi violae hircinum sepum, et haec simul in nova olla fervere faciat et unguentum paret. Et qui in capite dolet, cum hoc unguento frontem in transversum perungat, et melius habebit. Sed et ubi cancer, et alii vermes hominem comedunt, desuper ungatur, et morientur cum ex eo gustaverint. Et qui tertianas febres patitur, violam, et ad eius tertiam partem plantaginem, et pefferkraut bis tantum ut plantaginis, accipiat, et herbulas istas cum aceto aut assato sale frequenter comedat. Sed et si quis,» etc.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.65

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik