monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 101
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, C. DE URTICA . <<<     >>> CII. DE MENNA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CI. DE PLANTAGINE [Plantago maior, media et lanceolata.] [II, 112].

1 Wegerich [Plantago ed.] calida et sicca est. Accipe ergo Plantaginem et succum eius exprime, et per pannum colatum aut vino aut melle tempera, et da illi bibere qui a gicht fatigatur, et gicht cessabit. Sed et [qui glandes in se habet] radicem eius igne asset, et ita calidam super glandes pone, id est druge, et pannum desuper liga, et ille melius habebit. Non autem super orfime pone [non autem nimium superponat, ed.], quia inde laederetur. Et qui a stechen fatigatur, folia eius in aqua coquat, et expressa aqua ista calida, ubi dolet, loco illi superponat, et stechen cessabit.
2 Et si aranea vel aliquis alius vermis tangit aut figit hominem, mox succo plantaginis fixurae illius ungatur, et melius habebit. Et si etiam vir et femina zauber [maleficium, ed.] amoris comedit aut bibit, succus wegerich, aut sine aqua aut cum aqua, ad bibendum detur, et postea aliquam fortem potionem accipiat, et interius purgetur, et postea levius habebit. [Si autem homini in aliquo loco os casu frangitur, radices plantaginis in mel inscidat, et ieiunus quotidie comedat, et etiam viridia folia malvae, et quinquies plus de foliis vel radicibus plantaginis cum aqua in nova olla modice coquat, et ita calidas loco illi ubi dolet frequenter superponat, et fractum os sanabitur. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.64

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik