Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCIX. DE DISTEL [II, 108].
1 | Distel, tam laevis quam stechelechter [Cardus tam lenis quam hirsutus ed.] velocem calorem habet, qui tamen cito torpet, quia de terra sudat. Et sudor iste terrae, de quo herba haec nascitur, est stechelecht, et tortuosas herbas facit . Et ut sudor de homine exit, cum ille angustiatur, ita etiam sudor terrae tortuosas herbas emittit, quae hominem lacerant. |
2 | Et quidem distel est laevis, id est ane stechel, et quidem et homini inutilis est crudus ad comedendum, quia si quis homo eum crudum comederet, sanguinem eius attenuaret, et tabem in eo pararet, ac humores illius in eo zuflossen, ut de bono vino virtus aufertur cum aqua in ipsum funditur, et ob hoc fieret homo inanis sensu et destitutus in sanguine et in humoribus. |
3 | Sed tamen si distel ille coquitur, et coctus comeditur, tunc sanis hominibus nec multum obest nec prodest, quia nec sanguini pinguedinem confert, sed tamen esuriem aufert. Infirmos autem tam coctusquam crudus laedit, quia languores in eis excitat. Sed vehedistel frigiditatem in se habet et valde utilis est. Si quis autem stechen in corde seu alio loco vel aliquo membrorum suorum dolet, vehedistel accipiat, et modicum minus de orechten salben, et in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur sic bibat et melius habebit. |