1 | Herba quae Cletta [Lappa ed.] dicitur, aliquantum contrarium calorem habet, et de succo ac sudore terrae crescit, et utilis [et inutilis] est. Nam radix eius ad nullam utilitatem valet, et folia tam cruda quam cocta periculosa sunt homini ad comedendum, praeter illum cui calculus in corpore nascitur; et ille folia herbae huius optimo vino coquat, et vinum hoc per pannum colatum tam pransus quam ieiunus bibat calidum, et de fortitudine eius in ipso calculus conteritur. |
2 | Flores quoque eius in pulverem redige, et etiam concham, testudine abiecta, et pulveres istas commisce, ita quod plus sit pulveris de concha. Et si quis grint in capite habet, in ulcera illa pulverem istum per novem aut per quindecim dies proice, et in quarta et in quinta die caput eius lava cum lixivia quae de fagineo, id est buchen, venit, et sanabitur. |