monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 61 > 97
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XCVI. DE PAPAVERE . <<<     >>> XCVIII. DE CLETTA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCVII. DE BABELA [II, 107].

1 Babela [Malva ed.] habet in se moderatam frigiditatem, ut ros est, sed tamen plus frigida. Sed nullus homo eam crudam comedat, quia si crudam comederet, quasi quoddam venenum esset, quia slimecht est et quoniam spissos et venenosos humores habet, et illos in homine parat. Illis autem qui infirmum stomachum habent bonum est cocta et nova comesta, scilicet quod iam primo incipit, ita quod inde mus faciat, addito sagimine, et comedat qui digestionem aliquantum parat.
2 Et pro hac necessitate qui infirmus in stomacho est comedat, sed tamen moderate, ne inde laedatur. Sanus autem eam omnino devitet [In edit. sic legitur hoc capitulum: «Malva moderatam frigiditatem in se habet, ut ros, et ut aer, in mane temperatus est. Et si diversis febribus melancholia tracta cerebrum hominis dolere facit, malvam et bis tantum salviae in mortario tundat, et haec modico oleo olivae aspergat, et hoc a fronte per verticem usque ad occiput suum ponat, et panno liget, et hoc per triduum faciat, et in his tribus diebus circa noctem, aut oleo olivae, aut aceto renovabit, et insuper sic faciat usque dum melius habeat. Ut homo visum oculorum clarificet, supra malvam rorem quaerat, vel supra windam, vel supra folia piri, vel quercus, vel fagi (quoniam haec suavia sunt), et rorem quem in nocte vel in mane invenerit, cum nox clara et pura et suavis est, palpebras et alia oculorum suorum circumungat, et post hoc parumper dormiat. Sed nullus homo malvam crudam comedat, quia illi quasi quoddam venenum esset, quoniam livosa est. Illi autem qui infirmum stomachum habet, bona est, cum iam crescere incipit, cocta, et sagimine addito, quia digestionem aliquantum parat. Et pro hac necessitate infirmus malvam comedat, sed tamen moderate; sanus autem eam omnino devitet.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik