monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 29 > 3 > 35 > 79 > 60 > 40 > 2 > 45 > 36 > 24 > 61 > 24 > 97 > 41 > 35 > 52 > 68 > 84 > 65 > 33 > 43 > 29 > 21 > 24 > 80 > 55 > 87 > 48 > 36 > 73 > 37 > 32 > 29 > 71 > 96
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XCV. DE ALANT. . <<<     >>> XCVII. DE BABELA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCVI. DE PAPAVERE [Papaver somniferum.].

1 Papaver frigidum est, et modice humidum; et grana eius comesta somnum afferunt et pruriginem prohibent, ac effurientes pediculos et lentes compescunt, et in aqua gerrellet comedi possunt; sed cruda ad comedendum meliora et utiliora sunt quam cocta. Oleum vero quod ex eis exprimitur, hominem non nutrit nec reficit, nec sanitatem, nec infirmitatem ei adplenum affert; et idem oleum frigidum est grana autem calida.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.62