monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8 > 4 > 4 > 95
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XCIV. DE SINAPE <<<     >>> XCVI. DE PAPAVERE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCV. DE ALANT. [Inula Helenium.] [II, 67].

1 Alant [Enula ed.] calidae et siccae naturae et utiles vires in se habet. Et per totum annum, tam arida qua viridis in purum vinum ponatur; sed postquam in vino se contraxerit, vires in ea deficiunt, et tunc illa eiiciatur, et nova imponatur. Et qui in pulmone dolet, eam quotidie ante cibum et post cibum modice sic bibat, et venenum, id est eyther, de pulmone eius aufert, et emigraneam premit, ac oculos purificat.
2 Sed si quis eam frequenter sic biberet, illum prae fortitudine sua laederet. Quod si vinum non habes ut illi imponas, fac cum melle et aqua purum honigwurtz [potum ed.], et Alant impone et bibe ut praedictum est. Accipe etiam vigim [fructum ficus ed.] et bis tantum Alant, et adde galgan, et de his fac luterdrang [purum potum ed.], et bibe, si in pulmone doles et non de aliis infirmitatibus, et bonum est tibi contra infirmitatem pulmonis. Quod si ad infirmitatem pulmonis alias infirmitates habes, tunc noli sic bibere, quia nimis forte tibi ad bibendum esset, et inde laedereris.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.61

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik