monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5 > 5 > 14 > 94
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XCIII. DE HERBA SENFF . <<<     >>> XCV. DE ALANT. .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCIV. DE SINAPE [Sinapis alba et nigra.] [II, 65.]

1 Synape valde calidae et aliquantum siccae naturae est, et in temperato calore et frigore, id est temperata aura crescit, et vires arborum seu herbarum habet, quia de vento illo crescit qui poma educit, et quia etiam de viriditate terrae crescit, et inde aliquantum succi habet. Et herba eius nociva est ad comedendum, quia virtus eius debilis et instabilis est; hominem interius decerperet qui eam comederet; sed semen eius alios cibos gesmach habet.
2 Infirmo autem et debili et frigido stomacho non valet, quia eum gravat et non purgat. Sed fortis stomachus eum superat. Oculos autem comestum clarificat, sed fumum in cerebro parat, et quamdam acerbitatem in capite, ita quod illa aliquam humiditatem de capite educit. Sed tamen maius malum et plus nocivum in capite immittit, atque bonam et rectam digestionem non parat, sed cum dolore digestionem educit, et quasi fumum in homine facit.
3 Sed quilibet homo moderate comedat illud, quia infirmos laedit, quoniam vires in se non habent ut vitetur. Sanos autem non multum laedere potest, quia fortitudo illorum illos reparat. Qui autem synape libenter comedit, vinum calefaciat et ad illud fundat, et sic circumferat, id est zutribe, cum iam comedere vult, et sic comedat, quoniam hoc modo comestum infirmos non laedit, quia inutilitas eius per calorem vini ablata est.
4 Quod si vinum non habet, frigidum acetum ei infundat, et sic comestum non laedit [Quae sequuntur om. ed.] Si ita vino et aceto non temperatur, ad comedendum homini non valet, infirmo enim non prodest etiam, si sanum laedat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.60

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik