monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 49 > 46 > 63 > 59 > 12 > 74 > 14 > 38 > 72 > 22 > 83 > 89 > 19 > 2 > 19 > 26 > 13 > 40 > 25 > 26 > 17 > 31 > 2 > 39 > 10 > 11 > 10 > 5 > 75 > 93
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XCII. DE WILDE LATICH . <<<     >>> XCIV. DE SINAPE

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCIII. DE HERBA SENFF [Sinapis arvensis.] [II, 64].

1 Senff [Sinapis ed.] herba quae in campo crescit et in vineis, et comeditur, calida est, sed tamen instabilis caloris, et etiam humida est, ac in illa humiditate indignum frigorem [torporem ed.] habet, quia de variis turbinibus crescit et de diversa aura. Nec utilis [et quamvis pauperes eamdem herbam comedant, inutilis tamen est, add. ed.], est ad comedendum, quia venenosa est et infirmos humores in homine parat, et stomachum gravat; sed tamen cito digeri potest.
2 Sanos autem et macros non laedit, infirmos vero et pingues laedit; nam infirmos in stomacho gravat, pingues autem demphet [halitum difficulter trahere facit. Ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.60