Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCII. DE WILDE LATICH [II, 63].
1 | Wilde Latich [Silvestres Lactucae ed.] frigidae sunt, et libidinem in homine exstinguunt. Nam vir qui in lumbis superfluus est wilde latich in aqua coquat, et in asso balneo aqua illa se perfundat, et easdem wilde latich ita coctas et calidas circa lumbos suos in balneo ponat, et hoc [saepe] faciat, et libidinem in eo exstinguit, nec ad sanitatem corporis eum nocebit. |
2 | Et si mulier intumescentem matricem in libidine habet, ita quod incontinens est, et ipsa cum wile latich assum balneum faciat, et in balneo sedens aquam illam in qua coctae sunt, lapidibus ignitis superfundat, et eas etiam ita coctas et calidas super umbilicum suum ponat, et hoc saepe faciat, et libidinem ab ipsa fugabit, ita tamen quod sanitatem corporis eius non minuit. |
3 | Ssd etiam sive vir, sive mulier, qui in libidine incontinens est, wilde latich in sole exsiccet et ita in manu sua in pulverem redigat, et pulverem istum in calido vino saepe bibat, et libidinem in eo exstinguit absque laesione corporis sui. |