monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 18 > A > 12 > 17 > 89 > 91
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XC. DE LATICH . <<<     >>> XCII. DE WILDE LATICH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XCI. DE LACTUCA AGRESTI [Lactuca virosa. Cf. infra cap. 198.] [II, 61].

1 Sed agrestes lactucae eamdem fere naturam habent. Qui autem lactucas quae inutiles sunt et quae vukrut dicuntur aut crudas aut coctas comederet, amens, id est unsinnig fieret, et in medulla vacuus efficeretur, quia illae nec calidae nec frigidae sunt, sed tantum inutilis ventus qui fructus terrae arefacit, id est derret, et nullum fructum affert; et lactucae illae de spuma terrae sudoris crescunt, et ideo inutiles sunt. [Sed si asinus in ventre dolet, agrestem lachicam ad furfures in aqua modice calefactos inscidendo misce, et hoc saepe fac, et curabitur. Si quis etiam scrofulas habet, antequam rumpantur, accipiat lactucam, maiorem scilicet, quae exterius alba, et interius viridis est, et iuxta eamdem abrumpat secundum latitudinem scrofularum, et caetera abiiciat, et super illud quod retinuit mel liniat, et sic per tres dies et noctes super scrofulas ponat; et cum illud exsiccatur, iterum eodem modo superponat, et minorari incipient.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.59