monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 34 > 8 > 90
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LXXXIX. DE RETICH . <<<     >>> XCI. DE LACTUCA AGRESTI .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XC. DE LATICH [Lactuca sativa.] [II, 60].

1 Latich [Lactucae ed.] domesticae quae comedi possunt valde frigidae sunt, et sine condimento comestae inutili succo suo cerebrum hominis inane faciunt, stomachum infirmitate implent. Unde qui eas comedere vult, primum aut dille [aneto ed.], aut aceto, aut allio beysze, [condiat et temperet ed.] ita quod his perfusum sit brevi tempore antequam comedatur. Et si hoc modo temperatum comederit, cerebrum confortant et bonam digestionem parant. [Si quis dolorem, seu tumorem in gingivis patitur, lactucas accipiat; vel si eas non habuerit, primum nascentia folia de quercu sumat, et parum plus de cerifolio addat, et haec modice terat, et vinum eis addat, et ori suo imponat, et aliquandiu in ore teneat, et iniustos humores gingivarum expellunt. Add. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.58

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik