1 | Ruba [Rapa ed.] magis calida est quam frigida, et gravis in stomacho hominis est, sed tamen facile digeri potest. Et qui crudum comedere vult, exteriorem corticem totam auferat, quod spissa sit, quia viriditas illius hominem laedit, et cortice ablata, id quod interius est comedat. Sed cocta melior est quam cruda, et malos humores non parat. |
2 | Quod si aliquando humor in ulceribus exsurgescit, rubam comedat, et ulcus compescitur. Sed si quis aut in pulmone dumphet, si rubam coctam aut crudam comederit, eum et in pulmone aliquantulum fatigat [quia tantas vires non habet ut magnis infirmitatibus resistat. Add. ed.] |