1 | Kole et Weydenkole et Kochkole [Caulis, et Wendolkoel, et rubeae caules ed.] humidae naturae sunt, et kappus aliquantum plus frigidum quam calidum est, et aliquantum siccae naturae, et de livore roris et aeris crescunt. Et exinde quasi vires et viscera habent, et succus eorum aliquantulum inutilis est, et infirmitates in hominibus ab eis generantur, et debilia viscera vulnerantur. |
2 | Sed sani homines qui fortes venas [habent], nec multum pingues sunt, si haec comederint, ea in viribus suis superare poterunt; pinguibus autem hominibus nociva sunt, quia caro eorum in succo abundat, et comesta ipsis fere ita obest quemadmodum infirmis. Et in muse et cum carnibus cocta nociva sunt, et malos humores augent magis quam minuant . |