1 | Omnis Lauch [Porrum ed.] qui cavus est ut hol, ut surige et prieslauch et planza et similes, nimis calidi non sunt, sed temperati, et aliquantum quasi vinosum succum habent. De vento ac humiditate terrae crescunt, sed praecipue inter alios Lauch [minus] nocivus est, nec procellas in humoribus hominis parat, et cito digeri potest. |
2 | Sanis autem crudus comestus non nocet; infirmis autem coquatur, ne humiditas eius ad humiditatem illorum iungatur, quoniam infirmi diversos humores in se habent [Ne humiditas---habent om. ed.] |