1 | Porrum quod dicitur Lauch et velocem ac inutilem calorem in se habet, ut vile lignum, scilicet spachin [virgultorum sepium ed.], quod velociter accenditur et velociter cadit; et homini inquietudines in libidine facit. Et crudum comestum tam malum et contrarium est homini ut venenosa et inutilis herba, quia sanguinem et tabem et humores hominis in contrarium, id est wal pervertit, ita quod in homine sanguis per eum [recte] non crescit et quod tabes in eo per illum non minuitur, et quod mali humores in eo non mundantur. Sed qui porrum [crudum] comedere vult, in vino, sale addito, aut in aceto primo beysze, ita quod in vino aut in sale tam diu iaceat usque dum in eis sic temperetur quod malas vires suas in illis perdat; sicque a mane usque ad mediam diem, aut a nona usque ad vesperam; et sic temperatum bonum est sanis ad comedendum. Crudum autem melius est hoc modo sanis quam coctum. |
2 | Sed infirmis nec crudum nec coctum valet comedere, quia eorum sanguis rectum calorem non habet, et quia tabes eorum turbida est, et quia humores eorum spumosi, id est feymechte sunt. Et ideo si semper infirmus illud comederet, haec omnia in eo pervertit . Quod si tamen aliqui infirmi magnum appetitum habuerint ad comedendum porrum, illum crudum, ut supra dictum est, temperatum modice comedant, quia crudum sic melius est quam coctum. [Et medicamentis non multum congruit quia instabili aura crescit, scilicet cum calor aurae humiditatem, humiditas calorem in se habet. Add. ed.] |