1 | Allium rectum calorem habet, et de fortitudine roris crescit, et queck habet [et vegetatur ed.], id est a primo somno noctis usque iam dum diescere fere incipit et cum iam matutinum est. Sanis et infirmis ad comedendum sanabilius est quam porrum. Et crudum comedi debet, quia qui illud coqueret, quasi perditum vinum fieret, id est seiger, quia succus eius temperatus est et rectum calorem habet. |
2 | Nec oculis obest, verum tamen propter calorem eius sanguis circa oculos hominis valde erigitur, sed postea puri fiunt. Sed moderate comedatur, ne sanguis in homine ultra modum incalescat. Cum autem allium vetus est, sanus et rectus fructus eius evanescet; sed si tunc aliis cibis temperatur, ad vires suas redit. |