1 | Bachmyntza calida est, sed tamen aliquantulum frigida, et moderate comedi potest, et comesta nec prodest homini, nec multum ei obest. Cum de multis cibis et potibus stomachus eius gravatur et inde dumphet, iste bachmyntzam aut crudam aut coctam cum carnibus, aut in suffen aut in muse coctam saepe comedat, et dumpho cessabit, quia pinguia et calida viscera et smero eius aliquantum infrigidat, et ita dumpho minuetur. |
2 | Sed qui de infirmo pulmone dumphet, ille flecma excreat, et vix se movendo tussitat; qui pinguedine et de multis cibis et potibus dumphet, ille tantum anhelitum difficiliter trahit, et flecma non excreat, et ita discernitur et ista bachmyncza utatur, sicut praedictum est. |