1 | Kirbele [Cerifolium ed.] siccae naturae est, et nec de forti aere, nec de forti humiditate terrae crescit, sed in debili aura, antequam fertilis calor aestatis oriatur; sed tamen magis calida est quam frigida, et idem calor sanus est. Et inutilibus herbis aliquantum assimilatur, quia si crudum comeditur, multum fumum in capite hominis parat. |
2 | Nam nec coctum nec crudum corpori hominis ad comedendum prodest, nisi quod tantum ad medicamenta valet, et fracta vulnera viscerum sanat. Kirbelam enim tunde, id est stamphe, et succum eius exprimendo infunde vino, et da ei bibere, qui fracta vulnera viscerum habet, et haec saepe faciat, et curabitur. |
3 | [Cum autem homo aliquando crudum cibum comedit, mali humores eorumdem ciborum, quia per nullum condimentum temperati sunt, ad splen ascendunt, et illud dolere faciunt, unde idem homo cerifolium accipiat, et minus de aneto, et cum triticeo pane in aceto, velut offas, et condimentum faciat, et frequenter comedat. Postea etiam semen lini accipiat, et illud in sartagine coquat, et expressa aqua in saccellum fusum loco splenis, quanto calidius pati potest, cum saccello superponat. Homo quoque qui diversa ulcera et scabiem patitur, cerifolium accipiat, et ter plus de polypodio, et enulae quinquies plus quam cerifolii sit, et haec in aqua coquat; postea aqua expressa, et per pannum colata, eam in sartaginem fundat, et modicum novi thuris, et sulphuris addat, et novam arvinam porci plus quam aliorum praedictorum sit addat, ut simul in sartagine super ignem aliquantulum velut unguentum inspissetur. Et cum unguento dolens circa ulcera se inungat; haec autem per quinque dies faciat, et cutis et caro eius per istud transfundantur, et postea idem dolens balneo se abluat, quatenus livores isti et foetor de ipso auferantur. Add. ed.] |