monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 18 > A > 12 > 17 > 89 > 91 > 42 > 38 > 1 > 43 > 25 > 47 > 6 > 15 > 69
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LXVIII. DE PETROSELINO . <<<     >>> LXX. DE KIRBELE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LXIX. DE APIO [Apium graveolens.] [II, 34].

1 Apium calidum est, et plus viridis naturae quam siccae; multum succum in se habet, et crudum non valet homini ad comedendum, quoniam ita malos humores in eo parat. Coctum autem non nocet homini ad comedendum, sed sanos humores ei facit. Quocunque autem modo comedatur, vagam mentem homini inducit [quia viriditas eius eum interdum laedit, interdum tristem in instabilitate facit. Et homo qui humectantes oculos habet, ita quod de superabundantibus humoribus lacrymas stillando superfundunt, apium accipiat, et parum plus foeniculi, et haec ad succum contundat, et in claro ovi absque vitello eius intingat, et cum noctem dormitum vadit, eas super humectantem oculum cum panno liget, et haec saepe faciat, et curabitur. Add. ed.] Qui autem de gicht ita fatigatur quod os eius contrahendo torquetur, et quod membra eius trement, et quod etiam in aliis membris suis contrahitur, semen apii pulverizet et addat ei tertiam partem rutae et etiam nucis muscatae minus quam pulveris rutae sit, et gariofiles, minus quam nucis muscatae, et steinbrechen minus quam gariofiles et haec omnia in pulverem redigat, et tam ieiunus quam pransus pulverem istum comedat, et gicht ab eo cessabit, quia optimum remedium contra gicht est.
2 Sed qui a gicht fatigatur, etiamsi pulverem istum saepe comederit, gicht ab eo fugat, ne laedatur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.50

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik