1 | Dille [Anetum ed.] siccae, et calidae, et temperatae naturae est. Et quocunque modo comedatur, tristem facit hominem. Et crudum non valet ad comedendum, quia maiorem humiditatem terrae in se habet quam feniculum, et aliquantulum quondam pinguedinem de terra sibi attrahit, unde malum est homini crudum ad comedendum, sed tamen coctum comestum gicht compescit, et ita utilis est in comestione. |
2 | [Cui ergo multus sanguis de naribus fluit, accipiat anetum, et bis tantum millefolii, et has herbas virides fronti, temporibus, et pectori suo circumponat. Et hae herbae virides esse debent, quoniam virtus earum in viriditate praecipue viget. Quod si in hyeme est, herbas istas pulverizet, et ipsum pulverem modico vino aspersum in saccellum ponat, et fronti, temporibus, et pectori superponat, ut praedictum est. Igitur ut homo delectationem et libidinem carnis in se extinguat, accipiat in aestate anetum, et bis tantum bachminzae, et brochvurtz modicum plus, et radicem irs Illyricae, et haec omnia in acetum incidat, et ex eis condimentum faciat, et sic frequenter cum omnibus cibis suis comedat. In hyeme autem haec pulverizet, et pulverem item cum escis suis manducet, quia viriditatem earundem herbarum tunc habere non potest. In humida enim et leni aura, quia tunc boves facile infirmari incipiunt, anetum, et minus de radice irs Illiricae pabulo eorum intermisce, et pravos humores in eis consumit. Add. ed.] |