Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LXV. DE HYSSOPO [II, 30].
1 | Ysophus siccae naturae est, et temperate calidus existit, et tam magnae virtutis est, quod lapis etiam ei resistere non potest, quin ibi crescat ubi seminatur. Et saepe comestus infirmas et foetidas spumas humorum purgat, id est reyniget, sicut calor in olla wellet [spumas eiicit ed.], et ad omnes cibos utilis est. |
2 | Coctus utilior enim est et pulverizatus quam crudus. Et comestus iecor querck facit, et pulmonem aliquantulum purgat. Nam et qui hus [tussitat ed.] et de iecore dolet, et qui dumphet de pulmone dolet, et uterque istorum yssopum aut cum carnibus, aut cum sagimine comedat, et meliorabitur, quia si quis yssopum, aut solo vino aut sola aqua addita, comederit, plus inde laeditur quam iuvetur. |
3 | Sed et qui in iecore aut in pulmone dolet, laquiricium accipiat, et cynamomi plus quam laquiricii, et yssopi plus quam istorum duorum, et feniculi plus quam istorum trium, et haec in nova olla coquat, sufficienter melle addito, ita ne amaritudo in eis sit, et fortissime coquat, et tunc ollam istam cum eisdem herbis per novem et totidem noctes, et tunc per pannum colet, et sic bibat. |
4 | Nam si in iecore aut in pulmone valde dolet, in novem diebus per singulos dies bibat. Sed antequam in mane diei bibat, modicum comedat, et tunc bibat. Sed ad noctem satis comedat, et cum dormitum vadit, satis ex eo bibat. Si autem in pulmone modice et in iecore dolet, eodem modo tribus diebus transactis bibat, et hoc saepe faciat, et curabitur, nisi Deus non velit. |
5 | [Sed si iecur de tristicia hominis infirmatur, antequam infirmitas in eo superabundet, pullos gallinarum coquat cum hysopo, et tam hysopum quam pullos istos saepe comedat. Sed et crudum hysopum vino impositum frequenter manducet, et idem vinum bibat, quia hysopus ei utilior est ad infirmitatem istam quam illi qui in pulmone dolet. Add. ed.] |