monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17 > 7 > 16 > 2 > 64
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LXIII. DE SELBA <<<     >>> LXV. DE HYSSOPO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LXIV. DE RUTHA [Ruta graveolens.] [II, 29].

1 Ruta de forti et de plena, id est queckin, viriditate terrae magis quam de calore crescit; et calorem temperatum in se habet, sed tamen magis calorem. Est fortis viribus in humiditate, et bona contra aridas amaritudines quae in illo homine crescunt in quo recti humores deficiunt. Sed et melior et utilior est cruda quam pulverizata in comestione. Et comesta iniustum fervorem sanguinis in homine compescit.
2 Nam calor rutae iniustum calorem melancoliae attenuat, et iniustum frigus melancoliae temperat; et ita homo ille, qui melancolicus est melius habebit, cum eam post alios cibos comedit. Sed et si quis alium cibum comederit unde dolet, rutam postea comedat, et minus dolet.
3 [Homo quoque qui humentes oculos habet, rutam accipiat, et bis tantum salviae, et cerefolii bis tantum ut salviae, et herbas istas in mortario modice contundat, ut aliquantum succi reddant; et deinde easdem herbas ita contritas claro ovi intingat, et ad noctem, cum dormitum vadit, illas super frontem usque ad utraque tempora ponat, et malos humores extrahunt; vel is aliquis de pomo succum sugat. Qui nigros seu turbulentos oculos habet, ut aliquando nubes est, et in eis aliquo modo caligat, succum rutae accipiat, et bis tantum puri liquoris mellis, et modicum boni et clari vini his commisceat, et micam triticei panis his imponat, et super oculos suos in nocte cum panno liget. Quod si homo in renibus et in lumbis interdum dolet, hoc multoties de infirmitate stomachi fit: tunc idem homo rutham et absinthium aequali pondere accipiat, ei plus his de arvina ursi addat, et haec simul contundat, et cum his circa renes et lumbos suos ubi dolet se iuxta ignem fortiter inungat. Si homo aliquando ita in delectatione commovetur, quod sperma ad articulum emissionis pervenit, sed tamen intra in corpore aliquo modo retentum fuerit, et inde infirmari coeperit, rutam et modicum minus de absinthio accipiat, et succum eorum exprimat, et huic succo zuccharum, et plus de melle, et tantum vini quantum succorum istorum est, addat, et ignito chalybe in nova olla, aut in patella quinquies calefaciat, et posquam modicum comederit, istud calidum bibat. Quod si in hyeme est, quod praedictas herbas habere non potest, baccas lauri et bis tantum de dictamno pulverizet, et post modicum cibi, in calido vino ignito chalybe calefacto bibat; et sic noxius livor qui in eo remansit cum urina et digestione egeritur. Si quis autem homo comederit, unde mox dolet, rutam et bis tantum de salvia cum sale temperatas statim comedat et melius habebit. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.46

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik