monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56 > 17 > 96 > 80 > 33 > 34 > 6 > 36 > 20 > 60 > 99 > 24 > 5 > 13 > 63
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LXII. DE LILIM . <<<     >>> LXIV. DE RUTHA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LXIII. DE SELBA [Salvia officinalis.] [II, 28.]

1 Selba [Salvia ed.] calidae et siccae naturae est, et magis de calore solis quam de humiditate terrae crescit, et contra infirmos humores utilis est, quia sicca est. Nam cruda et cocta bona est illi ad comedendum quem noxii humores fatigant, quoniam eos compescit. Accipe enim salviam et pulveriza eam, et pulverem istum cum pane comede, et superfluitatem malorum humorum in te minuit. [Et qui ab aliqua sordida re fetorem patitur, salviam naribus infigat, et ei prodest add. ed.] Sed et si quis in superfluitate flecmatis habundat, aut si quis foetentem anhelitum habet, salviam in vino coquat, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et mali humores ac flecma in ipso attenuantur.
2 Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantulum virgicht est [per paralysim fatigatur ed.] salviam in aqua coquat et bibat, et humores et flecma in eo minuuntur.
3 [Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantum per paralysin fatigatur, salviam in aqua coquat, ut praedictum est, et eam bibat, et calor eius cum aqua delinitus, paralysin in homine compescit. Nam si homini isti cum vino daretur, vinum paralysiacos humores in ipso modum suum transilire faceret. Qui autem fastidium comedendi habet, salviam accipiat, et minus de cerefolio, et modicum de allio, et haec in aceto simul contundat, et sic condimentum faciat, et cibos quos comedere vult in eo intingat, et appetitum comedendi habet. Cum cibus qui madidum succum habet hominem in capite dolere facit, salviam, et origanum, et foeniculum aequali pondere accipiat; et marrubii plus quam horum omnium sit, et ad succum contritum butyrum sufficienter addat; vel si illud non habuerit, arvina addita, ex his unguentum faciat, et caput inungat: et melius habebit. Si etiam malus fumus de stomacho ad ilia hominis extenditur, et eum ibi dolere facit, salviam accipiat et quinquies tantum seuwurtz ut salviae est, et decies tantum rutae ut salviae; et herbas istas in nova olla cum aqua usque ad primam ferventem ebullitionem coquat; et deinde expressa aqua, easdem herbas ita coctas et calidas super locum ubi dolet ponat, et panno desuper liget. Si quis urinam prae frigiditate stomachi retinere non potest, salviam in aqua coquat, et per pannum colet; et eam calidam saepe bibat, et curabitur. Si etiam mali, et concreti, et venenosi humores in homine superabundaverint, et eum sanguinem exscreare et movere per aliqua tempora fecerint, interim nullam medicinam idem homo sibi adhibeat, ne sanguis, per medicinam exterritus, ipsum interius exulceret, et plus solito effluat; sed postquam sanguis aliquantum cessaverit, salviam in leni et suavi vino modica aqua mixta coquat; modico quoque oleo olivae aut butyro addito, et cocto, per pannum colet, et modice, non ieiunus, sed pransus bibat: et eum confortat, et interius sanat. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.45

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik