1 | Lilim valde calida est. Et homo qui de splene, aut de stomacho, aut de infirmis visceribus demphig est [spiramen difficulter emittit aut immittit ed.] velut circa pectus suum sit virdumet [contritus sit ed] ita tamen quod in pulmone non dolet, iste lilim accipiat, et eum cum modica cervisia, modico melle addito, coquat, et sic per pannum colet, et tunc ieiunus ac pransus, ac cum dormitum vadit, saepe bibat, et levitatem ac bonam eructuationem ei facit, ita quod de praedictis infirmitatibus melius habebit. Sed et qui infirmos humores in se habet, ita quod de his flecma in ipso erescit, lilim in puro vino coquat, et tunc poleium in modico aceto stamphe [contundat ed.], et tunc cum praefato lilim et vino in quo coctum est welle [fervere faciat ed.] ac per pannum colet, atque in vasculo aliquo tegat, id est demphe, dum infrigescat, et sic pransus et ad noctem saepe bibat, et primam humiditatem in co verswindet, et humores in ipso purgat, et flecma minuit, velut vulnus purgatur. |