monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 61
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LX. DE SUNNEWIRBEL . <<<     >>> LXII. DE LILIM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LXI. DE HOPPHO [Humulus Lupulus.] [II, 74].

1 Hoppho [Humulus ed.] calidus et aridus est, et modicam humiditatem habet, atque ad utilitatem hominis non multum utilis est, quia melancoliam in homine crescere facit, et mentem hominis tristem parat, et viscera eius gravat. Sed tamen in amaritudine sua quasdam putredines de potibus prohibet, ad quos additur, ita quod tanto diutius durare possunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.45