monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56 > 17 > 96 > 80 > 33 > 34 > 6 > 36 > 20 > 60
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LIX. DE BINSUGA . <<<     >>> LXI. DE HOPPHO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LX. DE SUNNEWIRBEL [Cichoreum Intybus.---Solsequium ed.] [II, 105].

1 Sunnewirbel calida et humida est, et in natura sua ad decorem tendit, et terrigena est. Sed tamen ille qui apud se eam portat, [sicut et ille qui super alios esse appetit, add. ed.] ab aliis hominibus odio habetur. Sed qui circa pectus dolet, ita quod inde raucam vocem habet, sunnewirbel accipiat, et aequali pondere maiorem clettam(?), et has in puro vino coquat ac deinde per pannum colet, et pransus ad noctem saepe bibat, et in pectore et in voce melius habebit.
2 Et qui rectam digestionem habere non potest, sunnewirbel et maiorem clettam aequali pondere accipiat, et in sole aut super ignitum laterem exsiccet, et ita in pulverem redigat, et huic pulveri secundum terciam partem unius istorum lucidum aut assum sol addat, et tunc cum melle, ex eo, honigwurtz [potum ed.] faciet, et ita pransus et ad noctem saepe bibat, et digestionem ad rectum tempus habebit.
3 Et hoc modo herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat [Et hoc modo---prohibeat desunt in ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.44

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik