monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LV. DE FUNFFBLAT . <<<     >>> LVII. DE WINDA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LVI. DE MANDRAGORA [Atropa Mandragora.] [II, 102].

1 Mandragora calida est et aliquantulum aquosa, et de terra illa, de qua Adam creatus est, dilatata est; homini aliquantulum assimilatur. Sed tamen herba haec, et propter similitudinem hominis [Hildeg. epist. ad Glodesindam (ep. 42); eiusdem epist. ad episcop. Hierosol. (ep. 22) et ad S. Bernard. (ep. 29). Utriusque generis icon ligno incisa exstat in opere cui titulus: Hortus sanitatis.], suggestio diaboli huic plus quam aliis herbis adest et insidiatur. Unde etiam secundum desideria sua homo, sive bona, sive mala sint, per eam suscitatur, sicut etiam olim cum idolis fecit [Unde etiam---fecit desunt in ed.]. Cum autem de terra effoditur, mox in fontem, id est queckbornen, per diem et per noctem unam ponatur, et sic omne malum et contrarius humor qui in ipsa est eiicitur, id est uszgebiszen, ita quod amplius ad magica et ad fantastica non valet.
2 Sed cum de terra eradicatur, si tunc cum terra sibi adhaerente deponitur, ita quod in queckborn non purgatur, ut dictum est, tunc ad multas inutilitates magicorum et fantasmagorias nociva est, velut etiam multa mala cum idolis aliquando facta sunt [Sed cum de terra---facta sunt desunt in ed.]. Quod si quis vir aut per magica, aut per ardorem corporis sui incontinens est, accipiat speciem feminae huius herbae quae in praedicto fonte purgata est, et hoc quod in eadem herba, inter pectus et umbilicum suum per tres dies et per tres noctes ligatum habeat, et postea eumdem fructum in duas partes dividat, atque super utrumque lanckun [ilium ed.] partem unam per tres dies et per tres noctes ligatum teneat.
3 Sed et sinistram [dextram ed.] manum eiusdem imaginis pulverizet, et huic pulveri modicum gamphora addat, et eum ita comedat et curabitur [Sed et---curabitur desunt in ed.]. Quod si femina eumdem ardorem in corpore suo patitur, speciem masculi eiusdem imaginis inter pectus et umbilicum recipiat, et, sicut supra dictum est, et ipsa cum ea faciat.
4 Sed et dexteram manum eius pulverizet et modicum de gamphora addat, et pulverem istum, sicut praefatum est, comedat, et ardor ille in ea exstinguitur. Sed qui in capite qualicunque infirmitate dolet, de capite eiusdem herbae comedat, quomodocunque velit; aut si in collo suo dolet, de collo illius comedat; vel si in dorso, et de dorso illius; vel si in brachio et de brachio illius, vel si in manu et de manu illius, vel si in genu et de genu illius, vel si in pede et de pede illius [Vel si in brachio---de pede illius om. ed.] comedat; aut in quocunque membro dolet et de simili membro eiusdem imaginis manducet, et melius habebit.
5 Species autem masculi eiusdem imaginis ad medicamenta plus valet quam species mulieris, quoniam masculus muliere fortior est.
6 Et si aliquis homo in natura sua ita dissinnatus est quod semper tristis est et quod in aerumpnis est semper, ita quod defectum et dolorem assidue in corde suo habet, accipiat mandragoram, cum iam de terra eradicatur, et in queckborn, ut praedictum est, per diem et per noctem ponat, et tunc de fonte ablatum in lectum suum iuxta se ponet, ita de sudore suo eadem herba incalescat et dicat [Orationes huiusmodi in hoc nostro opere occurrunt II, 14; III, 20, 25; IV, 1, 2, 6, 7, 8, 13, 18; VII, 3, 9.]: «Deus, qui hominem de limo terrae absque dolore fecisti, nunc terram istam, quae nunquam transgressa est, iuxta me pono, ut etiam terra mea pacem illam sentiat, sicut eam creasti.
7 » Quod si mandragoram non habes, accipe inicium, id est primum cespitem de fago [primum erumpentes grossos de fago ed.], quoniam eamdem naturam feliciter in hoc opere habent; sed ita eos de ramusculis suis abrumpas, ne eos frangas, sed ut integros de ligno auferas, et eos in lectum tuum iuxta te pone, ut de te incalescant, et ut sudorem de corpore tuo accipiant, atque eadem verba quae praedicta sunt super eos dic, et laetitiam recipies, et in corde tuo medelam senties.
8 Et idem de cedro et aspin facere potes, et te iuvabit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.40

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik