monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 54
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, LIII. DE DAUWURTZ . <<<     >>> LV. DE FUNFFBLAT .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput LIV. DE BRACHWURTZ [II, 100].

1 Brachwurz [Esula ed.] calida et sicca, et utilis ad multa. Nam qui in corpore suo humorem gicht, velut eum in membris suis comedat, et qui impatiens gicht, id est vugedultig, intrinsecus in corpore suo habet, ita quod inde diversas ac multas cogitationes habet in se, velut scientia eius in ipso evanescat, iste brachwurtzel cum vino et cum melle coquat, et per pannum colet, et pransus et ad noctem ita tepidum saepe bibat, atque eamdem brachwurtz in vino coctam super pectus suum calidam ponat, et panno desuper liget, et haec saepe faciet, et melius habebit.
2 Sed et liquiricium et beoniam [brioniam] aequo pondere pulveriza; accipe de pulvere brachwurtz tantum, ut illorum duorum est, et simul commisce, modico lucido sale aut asso sate addito, et pulverem istum hoc modo paratum tam ieiunus quam pransus saepe comede, et vocem tuam serenam facit, et pectus tuum sanat, ac illud, velut lucidum aerem, lucidum parat, atque gicht ita deprimit et minuit, quod membra tua per eam non franguntur, et quod intelligentiam mentis tuae per eam non amittis.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.39

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik