monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XLVIII. DE HASELWURTZ . <<<     >>> L. DE HUMELA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XLIX. DE HERBA AARON [Aaron piaculatum.] [II, 96].

1 Herba Aaron nec tepida, nec nimis fortis est, sed aequalem et temperatum calorem habet, quemadmodum sol post auroram suavem calorem tenet, et etiam habet, ut ros in aestate ante diem suavis est, et ideo ad quaeque flecti potest, ut suavis vir, qui et periculum sufferre potest et prosperitatem recte tenet. Et cum in aliquo homine tabes eius in nigram pustulam vertitur, in qua mors hominis est quae dicitur seltega, tunc illi aut folia, aut radicem herbae huius ad comedendum detur, et nimium ardorem et nimium frigus, quae in eadem pustula sunt, mitigat, ita quod suaviter deficit.
2 Et si homo ita vergichtiget est, quod omnia membra deficiendo cadunt, et quod lingua eius in loquendo deficit, folia herbae Aaron mox cum modico sale ei ad comedendum dentur, et gicht cessabit; vel si adhuc non cessat, tunc radix eius in cocto melle intinguatur, et illi statim ad comedendum detur, et melius habebit. Sed et homo qui slimecht fiber in stomacho habet, de quo diversus riddo crescit, radicem herbae Aaron in puro vino coquat, et tunc infrigescere permittat, et postea ignitum calibem in idem vinum mittat, et sic denuo calefiat, et ita calidum bibat, et slim qui in stomacho eius est fiber ab eo aufert, ut ignis nivem defluere facit.
3 Et homo in quo melancolia furit, ille acrem animum habet, et semper tristis est; et iste vinum cum radice Aaron coctum saepe bibat, et melancoliam in eo minuit, id est virswindet, et febrem.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.37

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik