Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XLVII. DE FARN [II, 92].
1 | Farn (Filix ed.) valde calida est et arida, et modicum de succo in se habet; sed multam virtutem in se tenet, et talem scilicet virtutem, quod diabolus ipsam fugit [et etiam quasdam virtutes tenet quae virtuti solis assimilantur, quia ut sol obscura illuminat, sic ipsa fantasias fugat, et ideo maligni spiritus eam dedignantur add. ed.] Et in loco illo, ubi crescit, diabolus illusiones suas raro exercet, et domum et locum, in quo est diabolus, devitat et abhorret, et fulgura, et tonitrua ac grando ibi raro cadunt, atque in agro ubi crescit, grando raro cadit. Sed et hominem, qui apud se portat, magica et incantationes daemonum, atque diabolica verba et alia fantasmata devitant. |
2 | Et si aliqua imago secundum aliquem paratur ad laesionem et ad mortem illius, et si tunc ille farn apud se habet, et nocere non valet. Nam homo interdum per imaginem maledicitur, ita quod inde laeditur et amens fit. Cum enim diabolus hominem in paradiso sibi attraxit, quoddam signum memoriale in diabolo factum est, quod in eo usque ad novissimum diem. |
3 | Et tunc ipse per aliqua verba, quae per deceptiones eius aliquando facta sunt, interdum ab homine advocatus, signum quod in eo remansit tangitur, et ita ille, provocatus et electus, multoties per verba illa aut hominem laedit, aut voluntatem eius implet, super quem dicuntur. Interdum etiam homo per factam imaginem benedicitur, ita quod ei ad prosperitatem et ad sanitatem prodest. |
4 | Malum autem per odium et per invidiam paratur, et malum malo coniungitur. Et diabolica suggestio coagulationem hominis inspicit, et se ad illam coniungit, et ita semper homini insidiatur, atque sic malum malo coniungitur. Et sicut homo bonam et malam scientiam habet, ita etiam bonae et malae herbae creatae sunt ad hominem. |
5 | Succus autem farn positus est ad sapientiam, et in honestate naturae est in significationem boni et sanctitatis; ac ideo omnia mala et magica illa fugiunt et devitant. Nam in quacunque domo est, ibi venenum, id est virgilnisse, et fantasiae ad perfectum fieri non possunt. Unde etiam mulier, cum infantem parit, farn illi circumponatur, etiam in cunis infantis circa infantem, et diabolus tanto minus insidiatur, quia cum diabolus faciem infantis primum inspexerit, illum valde odit, ac ei insidiatur . Ad has quoque medicinas valet: Nam qui virgichtiget est, farn accipiat, cum viridis est, et eam in aqua coquat, et in ipsa aqua saepe balneet, gicht cessabit . Et etiam in aestate, cum viridis est, folia eius super oculos tuos saepe pone et dormi, et oculos tuos purificat et caliginem ab eis aufert. |
6 | Sed et qui surdus est, ita quod non audit, semen farn in paniolum liget, et ita in aurem saepe ponat cavens ne in caput per aurem intret: auditum recipiet. Et qui virgichtiget in lingua, ita quod loqui non potest, semen eius super linguam suam ponat, et gicht in lingua cessabit et loquitur. |
7 | Sed etiam, si quis homo immemor ac inscius est, semen farn in manu sua tenet, ad memoriam sui redit, et intellectum recipiet; ita intelligibilis erit, qui unverstentlich est. |