monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 55 > 53 > 10 > 43 > 14 > 90 > 14 > 34 > 31 > 26 > 28 > 52 > 19 > 62 > 35 > 12 > 93 > 75 > 5 > 10 > 11 > 10 > 39 > 2 > 31 > 17 > 26 > 25 > 40 > 13 > 26 > 19 > 2 > 19 > 89 > 83 > 22 > 72 > 38 > 14 > 74 > 12 > 59 > 46
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XLV. DE SANICULA . <<<     >>> XLVII. DE FARN .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XLVI. DE HEYLHEUBT [II, 91].

1 Heylheubt [Hermodactylus ed.] frigidus est et aridus, et in eo nec salus nec sanitas, et nulli homini ad comedendum valet, quia si comederet, in eo defectum bonorum operum faceret atque ariditatem [Quia si---ariditatem om. ed.]. Et si quis homo eam comederit, ad modicum et ad breve tempus, caro eius inde quidem [ex erius crescit, quia vis eius interius deficit, quae carnem aliquantum extollit quasi crescat, et quod inde etiam suppl. ex ed.] saepe moritur, quia plus venenum quam sanitas est.
2 Sed si pecus heylheubt comederit, non inde quidem morietur sed tamen tardum et pravum erit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.34