Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XLV. DE SANICULA [II, 90].
1 | Sanicula calida est, et plus munditiae in se est, et succus eius suavis et sanus est, id est heylsam, et infirmo stomacho ac infirmis visceribus valde bona est. Nam in aestate, cum viridis est, eam radicibus eradica, et in aqua coque, et tunc aquam istam per pannum cola, et deinde huic aquae mel et modicum laquiricii adde, et sic fac honigwurtz, et pransus saepe bibe; et de stomacho tuo slim aufert, atque infirma viscera sanat. |
2 | Sed et saniculam paulatim in sole sicca, ne vires eius minuantur, quod sol herbarum vires non aufert, cum in eo siccantur sed ignis , et siccatam modice pulveriza, ne per totum comminuatur, et pulverem istum ad hyemem serva; et tunc in hyeme vinum cum modico melle et laquiricio fervere fac, id est welle, et pulverem istum in aquam mitte, et ita pransus saepe bibe, et a stomacho slim purgat, et dolentia viscera ad sanitatem reducit. |
3 | Qui autem ferro vulneratus est, succum saniculae exprimat, et eum in aqua fundat, et sic pransus bibat; aut si in hyeme est, pulverem eius in aquam mittat, et pransus saepe bibat, et vulnera interius purgat, et paulatim et bene sanat . |